Hľadaný výraz: Dt 22,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis, sed reduces fratri tuo; 2 si autem non est prope frater tuus nec nosti eum, duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat. 3 Similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui, quae perierit: si inveneris eam, ne subtrahas te. 4 Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non subtrahes te, sed sublevabis cum eo.

1

mail   print   facebook   twitter